Urkunde 1226

Aus HammWiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Wappen der Grafen von der Mark

Graf Adolf von der Mark gibt im Jahr 1226 dem Gotteshaus Kappenberg den Hof zu Bikenhausen, ein Erbe in Wetmar, die seine Lehnleute demselben verkauft haben und ihm aufgetragen hatten.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst. Ihr Wortlaut wird nach Kindlinger zitiert: [1]

In nomine sancte & individue Trinitatis. Adolphus Dei gratia Comes de Marca. Quoniam tempora periculosa sunt & intentio humani cordis semper prona est ad malum, ea, que per nos laudabiliter & honeste gesta sunt, omni, qua possumus, cautione adhibita ita volumus roborare, ne unquam ulli in futurum calumpniandi vel malignandi detur oceasio. Notum igitur esse volumus tam presentibus quam futuris Christi fidelibus, quod Lambertus de Velmede adjuncta sibi manu matris sue & sororum suarum curtim in Bikenhausen, quam a nobis tenebat in fedeo. in manus nostras resignavit, datis ei a Capenbergensibus Ecclesie fratibus octoginta marcis gravis monete. Nos vero fideli ministerialium nostrorum usi consilio de consensu heredum nostrorum jam dictam curtim in Bikenhusen cum pratis pascuis & nemoribus & omnibus appendiciis & justiciis suis Ecclesie Capenbergensi & fratribus ibi Deo servientibus in manus Andree Prepositi ob benignam nostre recordationis memoriam contulimus, pace perpetua possidendam. Decimam vero jam dicte curtis, cujus summa ad triginta denarios excrescit, & quatuor domorum in Elceie manipulos cum minuta Decima eisdem fratribus propter spem in celis positam perpetua possessione concessimus. Cunctis etiam Christi fidelibus tam futuris quam precedentibus notum esse volumus, quod Herimannus de Wethmare domum in Wethmare, quam de manu nostra tenebat in fedeo, adjuncta sibi manu filiarum suarum de consensu heredum ipsarum in manus nostras resignavit, datis eisdem heredibus ab Ecclesie Capenbergensis fratribus sexaginta marcis. Nos igitur eandem Ecclesiam specialius in Christo diligentes predictam Domum cum omnibus suis attinentiis fratribus ibidem Deo famulantibus contradimus perpetuo possidendam. Ut autem hec rata & inconvusa permaneant, presentum paginam sigilli nostri impressione fecimus consignari, subnotatis Testibus, quorum hec sunt nomina: Andreas Prepositus, Hugo Prior, Rotgerus Cellarius, Bernhardus Successor ejus, Wilhelmus Custos & Philippus, Sacerdotes Canonici Capenbergensis Ecclesiae. Volmarus Sacerdos de Marca, Ludolphus Dapifer & filii ejus Adolphus, Ludolphus, Richardus, Albero de Aslen & filius ejus Everhardus, Gerwinus de Rinkenrodhe, Johannes de Huvele, Heinricus Fraizois, Adolphus Anlant, Thegenhardus Top, Everhardus de Wickedhe, Walbertus de Boggen, Rudolphus Rogge, Lubertus de Boine, Waltherus de Heringe, Johannes de Dinchere, Robertus de Sulede, Arnoldus de Westwich, Hugo de methlere & alii quamplures. Acta sunt hec anno Incarnationis dominicae millesimo ducentesimo vigesimo sexto, indictione quintadecima, epacta una, apostoloce sedi presidente beatissimo Papa Gregorio, Imperatore Friderico Romanorum Rege glorioso.

Bemerkungen

In dieser Urkunde tritt neben Adolf I. von der Mark ein Volmarus als Priester in der Mark auf. Zudem werden unter den Zeugen mehrere Ritter genannt, die zu den Burgmännern von Burg Mark zu rechnen sind, etwa Gerwin von Rinkerode.

Literatur

  • Niklas Kindlinger: Geschichte der Familie und Herrschaft von Volmestein - ein Beytrag zur Geschichte des Bauern- und Lehnwesens, und der Staatsverfassung. Welcher die Urkunden enthält. Osnabrück 1801.

Anmerkungen

  1. Niklas Kindlinger: Geschichte der Familie und Herrschaft von Volmestein - ein Beytrag zur Geschichte des Bauern- und Lehnwesens, und der Staatsverfassung. Welcher die Urkunden enthält. Osnabrück 1801.

Siehe auch