Urkunde 1230

Aus HammWiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen

Erzbischof Heinrich von Köln überträgt in einer Urkunde aus dem Jahr 1230 dem Kloster Fröndenberg den Zehnten in Kump, den das Kloster dem Heinrich von Alvelenchusen abgekauft hatte.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst. Ihr Wortlaut wird nach dem WUB Band 7 zitiert: [1]

In nomine sancte et individue Triniiatis, amen. [Heinricus Dei gratia sancte Coloniensis ec]clesie archiepiscopus omnibus, ad quos presens scriptum per[venerit salutem in Domino. Que fiunt in] tempore litteris solent testimonialibus perhennari. Notum igitur facimus universis, quod conventus ecclesie beate [Marie vir]ginis in Wrondeberg decimam quandam in Cumpe a quodam milite videlicet Heinrico de Alvelenchusen, ministeriali nostro, qui eam a Bernardo in Strunkede in feodo tenebat, quadraginta marcis iusto tit[u]lo emptionis compararunt. Idem vero venditor ipsam decimam iam dicto Bernharde resignavit et ipse Bernhardus, qui e[a]m ab ecclesia Coloniensi in feodo tenuit, uxore sua et fidelibus consentientibus in manus nostras pro decem marcis resignavit eandem. Nos vero, quia sacram religionem fovere tenemur, memorati monasterii necessitatem paterno respicient[es] affectu proprietatem prenotate decime de consilio et consensu priorum ecciesie Goloniensis libere et absolute contu[li]mus eidem. Ut igitur hoc factum nostrum ratum et inconvulsum permaneat, prescntem paginam exinde conscriptam sigilli nostri karactere dignum duximus corroborandam, sub anathemate districtius inhiben[tes, ne] quis ipsum monasterium in prefata decima molestare presumat, sicut divinam effugere cupit ulcionem. Huius rei testes sunt: Conradus maior prepositus in Golonia, Johannes prepositus Bunnensis, Heinricus prepositus sancti Severini, Godefridus prepositus in Sosat, Peregrinus notarius canonicus sancti Andree, Hermannus decanus de Tremo[nia]; Adolfus comes in Marca, Hermannus vir nobilis de Mulenarke, Hermannus de Rodhenberge, Jonathas de Ardhei, Heinricus Niger de Arnesberg, Helmicus miles castellanus in Rudhen. Acta sunt hec anno Dominice incarnacionis mille[simo] ducentesimo tricesimo, presidente Romane sedi Gregorio, [inpe]rante Fredherico Romanorum inperatore et Heinr[ico] filio eius regum (!) Sicilie serenissimo.

Literatur

  • Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Anmerkungen

  1. Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Siehe auch