Urkunde 1235

Aus HammWiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen

Dompropst Conrad von Köln bekundet im Jahr 1235, dass das Kloster Fröndenberg den Zehnten in Fröndenberg gekauft und dass er Thethard Cloth und Dietrich von Wethen damit belehnt hat. In der Urkunde wird als Zeuge ein Adolfus filius dapiferi de Marca erwähnt, also der Sohn des Amtmanns in der Mark.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst. Ihr Wortlaut wird nach dem WUB Band 7 zitiert: [1]

In nomine sancte et individue Trinitatis, amen, C(onradus) Dei gracia sancte Coloniensis ecclesie maior prepositus omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis in perpetuum. Quia rerum gestarum memoriam secum trahit temporum volubilitas, vivacis scripti testimonio necessario perpetuatur, quicquid ad noticiam tam futuri quam presentis evi hominum transmitti desideratur. Notum igitur facimus universis, quod conventus ecclesie beate Marie virginis in Wrondeberg decimam ibidem in Wrondeberg a milite quodam Temone villico nostro in Horverhagen, qui eam de manu nostra iure feodali tenebat, centum et decem marcis compararunt. Idem vero venditor una cum uxore sua et liberis suis nobis resignavit eandem. Nos vero ad peticionem domini Henrici Coloniensis archiepiscopi et fratris eius domini H(erimanni) de Mulenarken et domini Philippi abbatis Tuiciensis et aliorum honestorum eandem Thethardo cognomine Cloth et Theoderico de Wethen militibus concessimus iure feodali. Ut igitur hoc factum nostrum ratum permaneat et inconvulsum, presentem paginam exinde conscriptam sigilli nostri karactere dignum duximus corroborandam. Huius rei testes sunt: predictus dominus Tuiciensis abbas, C. cellerarius maioris ecclesie, H(ermannus) vir nobilis de Rudenberg et C(onradus) filius eius burgravius in Stromberg, Godefridus de Hore, Theod(ericus) de Sunberne, Lupertus de Svanebure, Hunoldus, Theodericus, Herbordus milites de Heldene, Antonius, Heinricus, Thomas de Binola, Hedenricus de Thune, Adolfus filius dapiferi de Marca et alii quam plures. Acta sunt hec anno Dominice incamationis millesimo CC°. tricesimo V°, presidente Romane sedi Gregorio, imperante Fredherico Romanorum imperatore.

Literatur

  • Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Anmerkungen

  1. Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Siehe auch