Urkunde 1243 Mai 1

Aus HammWiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Wappen der Grafen von der Mark

Am 1. Mai 1243 bekundet der Bischof Engelbert von Osnabrück den Vergleich zwischen Dietrich von Limburg und dem Grafen Adolf von der Mark wegen der Isenbergischen Güter.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst. Ihr Wortlaut wird nach dem WUB Band 7 zitiert: [1]

In nomine sanctae et individuae Trinitatis; amen. Engelbertus Dei gratia Osnabrugensis ecclesiae episcopus, Henricus dux de Lymburg comes de Monte omnibus praesentem paginam inspecturis in per- petuum. Quoniam ea quae in tempore aguntur cum tempore labuntur et mortalium memoria subito perit, necesse est, quod quae ad posterorum cognitionem transferentur, scripto tenaci commendantur. Noverint igitur tam posteri quam presentes, quod inter nos ex una parte et comitem Adolphum de Marka ex altera discordia fuit exorta occasione illius, quod Theodericus de Isenberg consanguineus noster repetiit bona patris sui, quae dominus comes de Marcha in feodo receperat a venerabilibus sanctae ecclesiae Coloniensis episcopis (!) Henrico et Conrado et in possessione tenuit quodam iure; propter quod Theodericus de Isenberg consanguineus noster ex nostra matura voluntate et consilio praehabito praefato comiti Adolpho recognovit quaedam bona quicte possidenda: videlicet duas curtes Brene et Swerte, advocatiam ecclesiae et iudicium villae Unna, unde ortum habuit illud quod appellatur wicbelde, et omnem iurisdictionem infra villam et omnia iudicia ex ea parte Rurae ex qua parte Hatneke est situm et quicquid iuris habuit comes Fridericus in mircia sita inter rivum quae (!) fluit per Genegge et inter villam Hesne, ita quod de ista mirica comes de Marcka Theoderico recompensationem aequivalentem faciat tempore oportuno. Item in comitia, iudicio et curte Gobuchem et patronatum ecclesiae eiusdem similiter etiam Halvere et Kerspe in iudicio quod wicbelde dicitur causa amicitiae conservandae aequaliter condivident comes Adolphus et Theodericus. Item castellani de Marcka: nobilis vir Waltenis de Duilberg, milites Theodericus de Herre, Richardus de Bugge, Henricus de Didinchoven, Johannes de Dyncher, Richardus de Boine, Adolfus de Boine, Hyeronimus de Rinchenroidde, Johann de Huvele, Lupertus de Boine, Petrus de Wikede, et Hartlevius de Hesne; castellani de Altena milites: Wulhardus, Thegenhardus de Lethmete, Arnoldus, Theodericus et Adolphus; castellani de Blankensteine, milites: Wilhelmus de Enckensenede, Henricus de Vitinchoven, Godefridus de Dorneburg, Conradus de Reklinchusen, Theodericus de Vitinchoven et Gerhardus de Letene feoda quae a comite Adolpho receperunt, licet comitis Friderici fiierint, ab eodem Adolpho comite et non a Theoderico deinceps tenebunt, excepto Arnoldo milite de Didinchoven, qui feoda sua sicut a Frederico tenuit, sie a Theoderico sine exheredatione tenebit. Insuper idem Arnoldus villicationem curtis Herbede a sua domina abbatissa sine impedimento Theoderici tenebit; versa vice castellani novi castri Limburg supra Lennam: Albertus de Hoerde, Herbordus de Tremonia, Theodericus de Berchem, Gerhardus frater ipsius, Rutgerus et Henricus de Appelderbeeke et Albertus de Lethmete milites feoda sua quae a comite Adolpho tenuerunt a Theoderico de cetero tenebunt. Item Adolphus miles de Altena domos Dale, Islebecke et Gercinole a comite Adolfo tenebit iure suo. Item Henricus miles de Vitinckhoven domum Lare ab eodem comite Adolpho tenebit. Item omnia bona quae comes Fridericus libere et absolute possedit, si comes Adolphus obligavit vel in feodo porrexit, ab omni obligatione et impedimento infra annum absolvens dictus comes Adolphus eadem bona Theoderico libera dimittet; cui vero detentori talium bonorum warandiam comes Adolphus non praestat, ut Theodericus sua recuperet, comes Adolphus sibi consilio et auxilio assistet; bona itidem feudalia, quae comes Adolphus hominibus et ministerialibus infeodavit, de cetero in manu Theoderici reciperet suo iure, quae Theodericus non negabit. Concambia autem sive donationes ministerialium vel etiam concambia bonorum quae comes Adolphus fecit in suo vigore manebunt; alios homines et ministeriales comitis Friderici Theodericus retinebit; indivisi autem amborum, sicut antea permanebunt. Filii autem et filiae Engelberti militis de Altena comiti Adolpho manebunt. Hartlevius dictus Ricebere et heredes sui curtem Hesne a Theoderico de Isenberg tenebunt pro debita pensione. Item nec comes de Marcka nec Theodericus homines vel ministeriales vel castellanos sive etiam alienos ad bonum vel ad malum contra alium manutenebit. Neuter etiam in opidis suis ab isto die in antea litones vel homines ad advocatias alterius pertincntes reeipiet. Item Theodericus de Blankenstene inferius per miliare integrum et amplius munire castrum poterit et non superiua ad comitem revertendo, similiter inferius a Lünen in quocunque loco voluerit super Lippiam et non superius ad comitem revertendo. Item Theodericus de Isenberg nullam construet munitionem novam vel veterem reparabit; nec comes Adolphus aliquid muniet nisi Camene et Hammone; nec Theodericus oppidum muniet ante castrum super Lennam Limburg. Item Theodericus de Isenberg concambia bonorum, iudieiorum, advoeatiarum et quorumeunque per eonsilium nostrum et comitis de Marcka communiter celebrata et per litteras de praedicto concambio confeetas sigillis nostris et comitis de Marcha et Theoderiei roboratas patere (!) potest rata habebit inviolabiliter observabunt (!). Ut igitur haee ordinatio et forma compositionis inter nos et fratres nostros tam clericos quam laieos, Theodericum et Friderieum fratres de Isenberg amicos et adiutores et heredes ex una parte et comitem de Marcka et suos adiutores et heredes ex altera rata in perpetuum maneat et inconvulsa, clerici praescripti fide data promittentes et laici memorati firmiter in sacrosanctis reliquiis iurantes, se nunquam formam compositionis praescriptam infiracturos, sigilla sua cum nostris praesenti paginae addiderunt. Tres etiam sorores Theoderici de Isenberg pro firmitate concordiae bonis quae Theodericus comiti de Marcka divisit plenius renunciarunt. Quicunque vero hune modum concordiae sive clericus sive laicus infringere praesumpserit, clericus de fidei violatione et laicus de periurio potent ac debet conveniri. Insuper ad huius facti firmitatem sigilla aliorum principum et magnatum huic litterae rogavimus apponenda. Acta sunt haec anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo tertio, die Philippi et Jacobi apostolorum et Walburgis virginis, coram nobis et illis quorum sigilla appensa sunt et aliis quam pluribus. In nomine Domini. Amen.

Literatur

  • Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Anmerkungen

  1. Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Siehe auch