Urkunde 1254 Mai 4

Aus HammWiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen

Der Edelherr Bernhard von der Lippe bekennt am 4. Mai 1254, vom Kloster Herzebrock das Erbe Spork (im Kirchspiel Neuenkirchen) gegen das Erbe Heidhaus ausgetauscht zu haben.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst und wird nach Philippi/Bär zitiert: [1]

Quoniam veritas multociens calumpniam patitur, expedit, ut fide testium et instrumentorum que parem vim habet in agendis negotiis roboretur. Cognoscat igitur tam futurorum quam presentium discretio, quod dominus Bernhardus vir nobilis de Lippia recepta domo que dicitur Hethus in concambio domine abbatisse totique conventui in Herssebroke domum que dicitur Sporke cum paschuis et aquis et omni jure quo ei attinebat in perpetuum resignavit libere possidendam et earum usui profuturam. Hoc autem concambium actum est de libero arbitrio heredum domini Lippensis et ex altera parte ex communi consensu tocius predicti conventus. Unde ne huic facto aliqua in posterum suboriri possit calumpnia et ne alicujus diurtunitate temporis evanescat, adhibiti sunt boni et discreti viri videlicet Arnoldus dapifer de Rikelinctorpe, Lambertus de Suderlage advocatus, Alradus, Johannes de Lippia, Hermannus de Lippia frater suus, Hermannus de Lederdeslo, Lambertus de Wingarden, Hermannus de Velceten, Fredericus Hundertmarc, Sifridus de Huffen, Rusche, Arnoldus de Udelinchusen, Otto deOdeslo, Wigger de Hesnen milites, Hermannus Pingius, Johannes de Wasingen, Lutbertus de Lo, Bernhardus de Holthausen vrige et ceteri quam plures. Et ut nulla cautela videatur abesse, dominus Lippensis hanc presentum paginam duxit sigilli sui inpressione roborari. Acta sunt hec anno Domini incarnationis millesimo ducentesimo quinquagesimo quarto; quarto Nonas Maji.

Bemerkungen

Die Urkunde ist hinsichtlich der Ewähnung des Ritters Wigger von Heessen (Wigger de Hesnen) von stadtgeschichtlicher Bedeutung für Hamm.

Siehe auch

Anmerkungen

  1. vgl. Philippi/Bär: Osnabrücker Urkundenbuch. Band III. Die Urkunden der Jahre 1251-1280. Osnabrück 1899. S. 84-85