Urkunde 1255 Juli 10

Aus HammWiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen

Graf Dietrich von Isenberg überträgt am 10. Juli 1255 3 1/2 Morgen Land in Kirchlinde, das bisher Heinrich Scuke als Lehen inne hatte, dem Katharinbenkloster zu Dortmund. Die in Limburg[A 1] ausgefertigte Urkunde weist Lutbertus von Herringen als Zeugen auf.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst und hat folgenden Wortlaut: [1]

Theodericus, comes in Ysenberg, omnibus hoc scriptum intuentibus salutem. Quum summe felicitatis bonum est, ut acta digna memoria scriptorum elucidatione sic serventur, quod usque ad cursum futuri temporis circa gesta veritatis evidencia pateant et incorrupta, noverint ergo tam presentes quam futuri, quod comparens coram nobis Hinricus dictus Scucke, noster fidelis et 3 iugera terre et dimidium, que a nobis in feodo tenuit, iacencia apud villam Linne nobis publice resignavit, que ibidem dominio B,. proposito ecclesie sancte Katerine in Tremonia et universo conventui in meram contulimus proprietatem. Actum apud Limpurh, anno domini 1255 sabbato ante festum Margarete virginis, presentibus nostris castellanis, hii videlicet presentes fuerunt Hunoldus de Odingen, Theodericus de Berchem, Lutbertus de Herigen, Gotscalcus Thoric dictus, Everhardus de Wittene, Albertus et Everhardus de Herwerdinchusen et alii quam plures, Lambertus Scoke dictus. Ne autem tale factum nostrum ab aliquibus in posterum infringi possit, sigilli nostri munimento presentem eis literam tradidimus firmatam.

Anmerkungen

  1. gemeint ist Hohenlimburg, der heutige Stadtteil von Hagen

Siehe auch

Einzelnachweise

  1. zitiert nach Karl Rübel: Dortmunder Urkundenbuch. Band I. Erste Hälfte. Dortmund 1881, Seite 44f