Urkunde 1261

Aus HammWiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen

Der Schultheiß Heinrich von Soest verkauft im Jahr 1261 dem Kloster Benninghausen seine Güter in Westholte. Unter den Zeugen ist Gottfried von Heessen.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst. Ihr Wortlaut wird nach dem WUB Band 7 zitiert: [1]

Heinricus sculthetus opidi Susacientis(!) omnibus, ad quos presentes littere pervenerint, inper- petuum. Ea que rationabiliter acta sunt, perpetua decet subsistere firmitate. Presentium itaque tenore protestor et notum esse cupio universis, quod ego cum consensu et bona voluntate tam uxoris mee Lyse ac filie mee Regelendis, quam etiam fratris mei Bertolli(!) necnon et omnium heredum suorum et meorum curtim meam dictam Westholte cum agris, pratis, pascuis et cum universis attinentiis suis ecclesie sanctimonialium in Bennekinchusen pro centum marcis in contractu vendicionis rite ac rationabiliter assignavi, proprietatem quoque predicte curtis cum integro iure, quo ipsam possedi, donatione perpetua dedi et contuli ecclesie memorate, ab ipsa quiete et pacifice perpetuo possidendam ac pecunie summam mihi de predicta curte debitam me protestor integraliter recepisse. Protestor etiam meam uxorem predictam et meam filiam Regelendim sepedictam curtim ad perpetuos usus ecciesie in Bennikincbusen cum bona et sponlanea earum voluntate manualiter resignasse. In cuius rei testimonium et firmitatem perpetuam presentem paginam super hoc confectam sepedicte dedi ecclesie sigilli mei munimine roboratam. Ad maiorem etiam cautelam et ne in posterum ab aliquo meorum aut dicti fratris mei heredum eidem ecclesie super prefata curte questionem suboriri contingat, dominus meus Engelbertus sancte Coloniensis ecclesie archiepiscopus, frater meus predictus Bertoldus et opidum Susaciense ad peticionem meam huic pagine appenderunt sua sigilla in robur et testimonium premissonim. Acta sunt hec presentibus: Megenwardo preposito, fratre Gerlaco, fratre Henrico, fratre Hermanno de Bennikinchusen, Heinrico plebano sancti Thome in Susato, Godefrido sacerdote in Hovestat, Alberto canonico Hervordensi, Bertoldo fratre meo, Stephano milite, Bernardo Lupo, Hermanno Boleke, Everhardo milite dicto Clot, Godescalco de Broghusen, Godefrido de Hesnen, Conrado de Holthusen, Widekindo de Susato, Andrea dicto Hasso, Johanne de Werdinchusen, Conrado precone et aliis quam pluribus, anno Domini M°.CC°.LX° primo.

Literatur

  • Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Anmerkungen

  1. Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Siehe auch