Urkunde 1263 Juli 15

Aus HammWiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen

Gerhard, Richter, genannt Vielhaber, Bürgermeister, Schöffen und Räte von Hamm bezeugen am 15. Juli 1263, dass Dietrich von Leithen die Güter, welche er dem Kloster Welver verkaufte, resigniert habe. Es sind die Güter: Hage und Halebruch, Humbracht und Bredelo, Stemme und Distelhof.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst. Ihr Wortlaut wird nach dem WUB Band 7 zitiert: [1]

Gerhardus iudex dictus Vilehavere, Menhardus magister burgensium omnesque scabini et consiliarii in Hammone omnibus, ad quos presens scriptum pervenerit, salutem inperpetuum. Ad amputandam cuiuslibet dubietatis calumpniam statuit discretorum prudentia, ut gesta hominum, ne nube oblivionis involvantur, scriptis, sigillis et testibus roborentur. Presentium igitur tenore protestamur et notum facimus universis, quod Theodericus de Lethene, Christina uxor sua, Gerlacus, Weselus et Hinricus filii eius bona, que vendiderant cenobio in Welvere, coram iudicio in Hammone presentibus iudice, consulibus et burgensibus resignaverunt preposito Alberto, fratri Hinrico Magno et aliis amicis cenobii memorati. Hec autem sunt bona que vendiderant: Hage cum omnibus suis attinentiis et Halebruch pro centum et duabus marcis, Humbracht et Bredelo cum suis attinentiis pro LVa marcis, Stemme pro quolibet iugere dimidiam marcam et Distelhof pro nonaginta marcis. Ad petitionem ergo partium utrobique presentem paginam fecimus sigillo nostre civitatis Hammonensis firmari. Presentes erant: Gerhard iudex et Menhardus tunc magister burgensium, Blome, Emelricus pistor, Hartlevus, Hinricus de Osthove, Godefridus de Berge, Hinricus de Ludinchusen hii consules; Hinricus de Medrike et Johannes Harme milites; Lambertus de Marca, Hartmodus Hake, Andreas filius Marscalci, Ludolfiis filius Marscalci, Thymo de Hornen, Anshelmus de Bocke, Johannes de Marca, Gerwinus Henne, Wicboldus habens filiam iudicis, Hinricus de Tunne et Florinus de Vockinchusen. Acta sunt hec anno gratie M°CC°.LX°.III°. in Divisione Apostolorum.

Literatur

  • Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Anmerkungen

  1. Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Siehe auch