Urkunde 1265

Aus HammWiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen

Propst Arnold von Cappenberg bekundet im Jahr 1265, dass sich Werner Bürger, der im Gericht zu Hamm sich von seinem Herrn dem Ritter Rother von Senden losgekauft hat, dem Kloster Cappenberg als Wachszinsigen übergeben hat.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst. Ihr Wortlaut wird nach dem WUB Band 7 zitiert: [1]

Amoldus Dei pacientia prepositus in Capenberg omnibus Christi fldelibus presens scriptum intuentibus in Domino salutem. Quia mundo iam senescente et malis crebrescentibüs amatores huius seculi procliviore inveniuntur rixis et contentionibus servientes,, oportet maliciis hominum iniquonim scripturarum testimoniis obviare et que geruntur pro tempore, ut firma permaneant, litteris commendare. Noverint igitur universi presentis temporis et futuri quod Olricus Pistor civis in Wernen, cum esset attinens Rothero militi de Sendene cum uxore sua Hazzeka et pueris universis servulis et ancillis, data eidem quadam summa pecunie sese cum suis, uxore videlicet et pueris ab eius iurisdicione penitus exemit et coram iudicio in Hammone multis presentibus militibus et scabinis et civibus quam plurimis prefatus Rotherus eundem Olricum cum uxore et pueris resignavit, Conradum militem de Herborne et Gerhardum de Westerwinkele fideiussores ibidem statuendo, quod uxor eiusdem domina Helenburgis cum filio berede id ipsum fideliter exhiberet, quod et factum est. Eadem denique domina Helenburgis postea coram iudicio Wernen conparens sepedictum Olricum cum suis resignatis omnibus manumisit, idipsum suo filio faciente. Astabant ibi Heinricus prior ecclesie nostre, Trubertus et Hartliwus sacerdotes in Werne, frater Remundus, Heinricus Dufarn loco iudicis cum consulibus eiusdem ville et civibus universis. Idem vero Olricus sine mora et uxor eius ac pueri colla sue libertatis ecclesie Capenbergensi in ius cerocensualium subdiderunt. Nos igitur in ecclesia nostra more solito recipientes eosdem sententia iusticiam dictante bannum nostrum pro ipsis promulgavimus ibidem firmiter inhibentes, nequis eos de cetero super aliqua iurisdicione in rebus vel corpore molestare presumat, et ai quis fecerit, sententiam excommunicationis et iram Dei omnipotentis et beate Marie virginis et sancti Johannis apostoli et evangeliste protinus incurrat et plagis attritus perpetuis emarcescat, nisi quantocius resipiscat. Puerorum nomina sunt bec: Olricus, Alebrandus, Rotgerus, Conradus, Theodericus, Lutmodis, Svenheldis, Mechthildis, Alheidis. Acta sunt hec anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo V°. presentibus de conventu nostro Henrico priore Walcono suppriore, Bernbardo custode, Ottone cellerario, Wicberto, Gyselberto, Godefrido, Brunone, Hedenrico sacerdotibus et aliis quam pluribus.

Literatur

  • Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Anmerkungen

  1. Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Siehe auch