Urkunde 1269 Februar 25

Aus HammWiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen

Am 25. Februar stellte Radolfus de Aquis, Soester Richter, einen Gerichtsschein in Sachen des Albert von Schmehausen gegen das Kloster Welver über Güter zu Schmehausen aus.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst. Ihr Wortlaut wird nach dem WUB Band 7 zitiert: [1]

Nos Radolfus de Aquis iudex Sosatiensis universis presentem paginam inspecturis utriusque vite salutem. Tenore presentium protestamur, quod, cum Albero de Smidehusen inhibitionem fecisset Alberto preposito et conventui in Welvere de emptione quorundam bonorum sitorum in Smidehusen asserens, se et sororem suam duas partes in prefatis bonis hereditario iure habere, unde prefatus A(lbertus) prepositus dictum Alberonem coram nobis conveniens fecit inquiri in sententia, ubi eidem Alberoni stare iuri deberet, cum dicta bona essent libera; et responsum ei fuit, sicut iuris ordo exigit, quia ante sedem liberam. Ut autem predictus Albero ad proscquendum ius suum ante sedem liberam et ante liberum comitem videlicet Scredere de Alen absque metu vite et rerum secure venire posset, dictus A(lbertus) prepositus tutum ei conductum spopondit. Qui rennuit et in sua iniusta inhibitione, sicut multis presentibus honestis et discretis viris visum est, perseveravit. Presentes et testes : Johannes de Werdinchusen, Arnoldus de Lünen magister burgensium, Albero de Tunne avunculus predicti Al(beronis), Hinricus de Winden, Hinricus Twebrot, Conradus de Saltkoten, Goschalcus de Wihinchusen, Albertus de Palsole, Swederus Faber, frater Hinricus Magnus et alii quam plures. Ut autem premissa rata permaneant et firma, presentem litteram super his confectam sigillo nostro iussimus roborari. Acta sunt hec anno Domini M°.CC°LX°IX°, crastino Mathie apostoli.

Literatur

  • Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Standort

Landesarchiv NRW, Abteilung Westfalen, Münster [2]

Weblink in der Digitalen Westfälischen Urkundendatenbank

http://www.westfaelische-geschichte.de/que68925

Anmerkungen

  1. Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901
  2. vgl. Kloster Welver, Findbuch A 394

Siehe auch