Urkunde 1285 Juli 15

Aus HammWiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen

Propst Hartlevus, Kellner Korad und der gesamte Konvent des Stifts Kappenberg nehmen am 15. Juli 1285 einen Gütertausch mit dem münsteraner Bischof Everhard vor.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst und wird nach Bockhorst/Niklowitz zitiert: [1]

Hartlevus prepositus, Conradus celerarius totusque conventus monasterii in Cappenberg Premonstratensis ordinis Monasteriensis dyocesis omnibus in perpetuum noticiam rei geste. Quia labilis est hominum memoria, ne, quod bona fide inter contrahentes agitur, lapsu temporis et mentis oblivione depereat, consuetum est placita hominum sigillatis apicibus perhennari. Noverint igitur singuli et universi tam presentis etatis homines, ad quos presentes littere pervenerint, quam future, quod nos de maturo consilio et assensu omnium nostrum permutationem cum reverendo in Christo patre et domino nostro Everhardi Monasteriensi episcopo et ecclesia sua Monasteriensi de quibusdam nostris et ecclesiarum nostrarum bonis hinc inde, que inferius ponuntur, pensata utilitate et commodiate nostra utrobique, decrevimus faciendam, taliter videlicet, quod curiam nostram Kappelhof sitam in parrochia Weshem cum domibus, mansis, casis, hominibus, ubicunque locorum maneant, quibusdam tamen hominibus inferius nominatim exceptis, silvis, nemoribus, pratis, terris cultis et inciltis, aquis, pisacariis et omnibus aliis ad dictam curtiam pertinentibus permutationis titulo libere transtulimus et per presens scriptum transferimus in prefatum dominum nostrum Monasteriensem episcopum et ecclesiam suam Monasteiensem cum omni iuris plenitudine ab ipsis in perpetuum possidenda, propiertatem dictorum bonorum et omnium attinentium ac omne ius, quod in eis habebamus, ad manus domini Monasteriensis episcopi et sue Monasteriensis ecclesie libere resignantes. Versa vero vice dominus Monasteriensis episcopus et ecclesia sua Monasteriensis predicti ad consummandam huiusmodi permutationem curiam Gamene et capellam ibidem de consilio et assensu honorabilium virorum Walrami prepositi, Brunsteni decani et totuis capituli ecclesie Monasteriensis cum domibus, mansis, casis, hominibus, ubicunque locorum maneant, silvis, nemoribus, terris, pratis, pascuis et cum omnibus aliis suis pertinentiis quibuscumque absdue omni advocationis et iudici secularishonore in nos et monasterium nostrum in Cappenberg quoad plenum ius proprietatis et dsominii transtulerent. Excepti fuerunt specialiter in translatione bonorum in Kappelhof et attinentium isti duodecim, quorum nomina subsequenter, qui servitutis vinculo quondam ad curiam Kappelhof pertinebant, videlicet Conradus de Bikinchusen, uxor eius Aleydis et pueri eorum legitimi sive illegitimi iam generati vel futuris temporibus generandi, Hinricus Wegenere, Hinricus Upperhorne, Conradus upper Gest, Gerhardus dictus Grise et Nycolaus, quos nobis ad ius et utilitatem nostram perpetuo reservavimus, expresso consensu domini nostri Monasteriensis episcopi et sue Monasteriensis ecclesie accedente. In cuius rei testimonium et ut premissa perpetuo rata et inconvulsa permaneant, presentem paginam nostris sigillis vedelicet prepositi et conventus fecimus communiri subnotatis testibus, quorum hec sunt nomina: Walramus, prepositus, Brunstenus decanus, Theodericus thesaurarius ecclesie Monasteriensis; Wescelus de Lembeke, Gerlacus de Beveren, Bernhardus de Daverenberg, Conradus Stric, Theodericus de Liere, Godefridus de Huvele, Wescelus de Galen, milites, et alii quam plures. Acta sunt hec in Monasterio, anno Domini M°CC° octogesimo quinto, in die divisionis apostolorum.

Bemerkungen

Die Urkunde ist hinsichtlich der Ewähnung der Ritter Gottfried von Hövel und Wessel von Galen von stadtgeschichtlicher Bedeutung für Hamm. Beide sind als Burgmänner der Burg Mark anzusprechen.

Siehe auch

Anmerkungen

  1. vgl. Wolfgang Bockhorst/Fredy Niklowitz: Urkundenbuch der Stadt Lünen bis 1341. Lünen 1991, S. 99-100